sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam
dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando
tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de
Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem
tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum
Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia
peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis
sermo hic
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in
manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni
et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire
mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo
quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam
filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae
habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi
ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et
munuscula et dimisit eum
venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat
et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in
terra
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi
fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex
Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei
viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non
fuerant translati in Babylonem
venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae
et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth
et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius
Maachathi ipsi et viri eorum
et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et
comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate
in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto
Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam
et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in
urbibus vestris quas tenetis
sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon
et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset
rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super
eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan
reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad
quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in
Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus
qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in
Masphat
et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit
Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit
eis Godolias filius Ahicam
Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in
Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo
sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei
qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda
et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli
facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel